- VAVASSOR vel VALVASOR
- VAVASSOR, vel VALVASORvox medii aevi, idem cum Vassô notans, unde nomen. Eorum constituit duos ordines Conradus Imperator, in L. Longob. l. 3. tit. 8. §. 4. Maiorum scil. et Minorum. Sub Maiorum appellatione complectitur, quos Barones alii vocant; sub Minorum vero, qui communiter Vavassores appellantur, et Baronibus postponuntur, sicut Thayni minores maioribus, de quibus dictum suô locô; vel Milites simpliciter appellati, iis quos Banneretos dixêre: quique proin maioribus suberant ratione tenementi, et feuda minora, inferiori tantum iurisdictione gaudentia, possidebant atque cum praediis, quemadmodum hospites, aliique ascriptitii, vaenibant. Vide de utrisque Ioh. Seldenum, de Titulis Honorar. p. 626. 2. edit. Car. du Fresne, Glossar. Alios. Hinc Valvasini, de quibus sic Zasius, l. de Feudis 2. tit. 10. Is Capitaneus appellatur, qui proprie Valvassor maior appellabatur: qui vero a Capitaneis antiquitus feudum tenent, Valvasores sunt. Qui autem a Valvasoribus --- Valvasini, i. e. minores Valvasores appellantur, qui antiquô quidem usu consuetudinem feudi nullam habebant. Valvasore enim sine filio mortuô, feudum, quod Valvasori minori dederat, ad Capitaneum revertebatur. Sed hodie eôdem iure utuntur in Curia Mediolanensi, quô et Valvasores. ubi vide Cuiacium, coeterosque Interpretes.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.